- DOMINICALIA Evangelica
- DOMINICALIA Evangelicaalias textus et lectiones Dominicales, Post illa. Homiliae, etc. dicuntur, suntque periochae excerptae ex libris Evangeliorum, singulis Dominicis proponi, praelegi et explicari solitae. Et primo quidem in Ecclesia libri sacri integri lecti et ordine explicati sunt, Iustin. Martyr, Orig. Homil. 15. in Fos. Socr. l. 5. Hist. Eccl. c. 21. Isid. de Off. Eccl. quod etiam diu duravit sub Papatu, ut colligere est ex Dist. 15. Gratiani, Can. Sancta Romana Eccl. Interim textus peculiares proponebantur in Fetiis Natalitiis, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, textu ordinario ad tempus seposito, quod patet ex August. in 1. ep. Foh. initio. Paulatim vero selecti et alii textus in Festis SS. Praeterea coepêrunt pro tempore etiam distingui, nim. ut ex integris Evangelisterum scriptis selextae quaedam lectiones excerperentur, ac certis anni temporibus accommodarcntur: ut videre est apud Augustin. de temp. Serm. 256. Gregor. Mag. l. ad Secundin. Laurim. Ep. et Bedam. Is vero ordo lectionum Dominicalium, qui hodie conspicitur, ab aliis ad Alcuinum Caroli Mag. Praeceptorem, ab aliis ad Paul. Diacon. refertur, sed non alio argumento, quam quod homilias certas PP. particulis illis Euangeliorum accommodavit ac subiecit: unde distributio illa textuum antiquior apparet. Vide Henr. Alting. Theolog. Problem. loc. 2. problem. 29. ubi de abusu harum lectionum in Ecclesia Latina aliisque egregie disserit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.